

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 57: Versus 1
Justus perit.[HIER.]Haec referunt Judaei ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiae. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus.Et nemo est.Propter speculatores caecos et canes mutos.Qui recogitet:quia caeci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quae Dei sunt.